Mystery Cache

Cartesian Dualism

A cache by mjouk Send Message to Owner Message this owner
Hidden : 5/31/2015
In Eastern England, United Kingdom
Difficulty:
5 out of 5
Terrain:
2 out of 5

Size: Size: other (other)

Join now to view geocache location details. It's free!

Watch

How Geocaching Works

Related Web Page

Please note Use of geocaching.com services is subject to the terms and conditions in our disclaimer.

Geocache Description:

The only thing to see at the headline coordinates is a good parking spot.

A geocache in two parts: Mind and Body.

If you don't like extreme caching, have no fear: the body part is no more physically demanding than a day in the lab.


Mind


Meditatio VI.

De rerum materialium existentia, et reali mentis a corporedistinctione.

Reliquum est ut examinem an res materiales existant: et quidem jam adminimum scio illas, quatenus sunt purae Matheseos objectum, posse existere, quandoquidem ipsas clare et distincte percipio. Non enim dubium est quin Deus sit capax ea omnia efficiendi quae ego sic percipiendi sum capax; nihilque unquam ab illo fieri non posse judicavi, nisi propter hoc quod illud a me distincte percipi repugnaret. Praeterea ex imaginandi facultate, qua me uti experior, dum circa res istas materiales versor, sequi videtur illas existere: nam attentius consideranti quidnam sit imaginatio, nihil aliud esse apparet quam quaedam applicatio facultatis cognoscitivae ad corpus ipsi intimepraesens ac proinde existens.

Quod ut planum fiat, primo examino differentiam quae est interimaginationem et puram intellectionem. Nempe, exempli causa, cumtriangulum imaginor, non tantum intelligo illud esse figuram tribus lineis comprehensam, sed simul etiam istas tres lineas tanquam praesentes acie mentis intueor, atque hoc est quod imaginari appello. Si vero de chiliogono velim cogitare, equidem aeque bene intelligo illud esse figuram constantem mille lateribus, ac intelligo triangulum esse figuram constantem tribus, sed non eodem modo illa mille latera imaginor, sive tanquam praesentia intueor: et quamvis tunc, propter consuetudinem aliquid semper imaginandi, quoties de re corporea cogito, figuram forte aliquam confuse mihi repraesentem, patet tamen illam non esse chiliogonum, quia nulla in re est diversa ab ea quam mihi etiamrepraesentarem, si de myriogono, aliave quavis figura plurimorum laterumcogitarem; nec quicquam juvat ad eas proprietates, quibus chiliogonum abaliis polygonis differt, agnoscendas. Si vero de pentagono quaestio sit, possum quidem ejus figuram intelligere, sicut figuram chiliogoni, absque ope imaginationis; sed possum etiam eandem imaginari, applicando scilicet aciem mentis ad ejus quinque latera, simulque ad aream iis contentam; et manifeste hic animadverto mihi peculiari quadam animi contentione opus esse ad imaginandum; qua non utor ad intelligendum: quae nova animi contentio differentiam inter imaginationem, etintellectionem puram clare ostendit.

Ad haec considero istam vim imaginandi quae in me est, prout differt a vi intelligendi, ad mei ipsius, hoc est, ad mentis meae essentiam non requiri; nam quamvis illa a me abesset, procul dubio manerem nihilominus ille idem, qui nunc sum; unde sequi videtur illam ab aliqua re a me diversa pendere; atque facile intelligo: si corpus aliquod existat cui mens sit ita conjuncta ut ad illud veluti inspiciendum pro arbitrio se applicet, fieri posse, ut per hoc ipsum res corporeas imaginer; adeo uthic modus cogitandi in eo tantum a pura intellectione differat, quodmens, dum intelligit, se ad seipsam quodammodo convertat, respiciatquealiquam ex ideis, quae illi ipsi insunt; dum autem imaginatur, seconvertat ad corpus, et aliquid in eo ideae vel a se intellectae, vel sensu perceptae conforme intueatur. Facile, inquam, intelligo imaginationem ita perfici posse, siquidem corpus existat; et quia nullus alius modus aeque conveniens occurrit ad illam explicandam, probabiliter inde conjicio corpus existere; sed probabiliter tantum, et quamvis accurate omnia investigem, nondum tamen video ex ea naturae corporeae idea distincta, quam in imaginatione mea invenio, ullum sumi posse argumentum, quod necessario concludat aliquod corpus existere.

Soleo vero alia multa imaginari praeter illam naturam corpoream, quae est purae Matheseos objectum, ut colores, sonos, sapores, dolorem, etsimilia, sed nulla tam distincte; et quia haec percipio melius sensu, a quo videntur ope memoriae ad imaginationem pervenisse; ut commodius de ipsis agam, eadem opera etiam de sensu est agendum, videndumque an ex iis quae isto cogitandi modo, quem sensum appello, percipiuntur, certum aliquod argumentum pro rerum corporearum existentia habere possim.

Et primo quidem apud me hic repetam quaenam illa sint quae antehac ut sensu percepta vera esse putavi, et quas ob causas id putavi; deinde etiam causas expendam, propter quas eadem postea in dubium revocavi; ac denique considerabo quid mihi nunc de iisdem sit credendum.

Primo itaque sensi me habere caput, manus, pedes, et membra caetera, ex quibus constat illud corpus quod tanquam mei partem, vel forte etiam tanquam me totum spectabam; sensique hoc corpus inter alia multa corporaversari, a quibus variis commodis, vel incommodis affici potest, et commoda ista sensu quodam voluptatis, et incommoda sensu doloris metiebar. Atque praeter dolorem et voluptatem sentiebam etiam in me famem, sitim, aliosque ejusmodi appetitus; itemque corporeas quasdam propensiones ad hilaritatem, ad tristitiam, ad iram, similesque alios affectus; foris vero, praeter corporum extensionem, et figuras, et motus, sentiebam etiam in illis duritiem, et calorem, aliasque tactiles qualitates; ac praeterea lumen, et colores, et odores, et sapores, et sonos, ex quorum varietate caelum, terram, maria, et reliqua corpora ab invicem distinguebam.

You are strongly advised to consult the geochecker:




Body


Having conquered Mind you'll be able to start on Body. When you're ready, consult the geochecker:

Additional Hints (Decrypt)

Univat n pbhcyr bs CC3 onggrevrf va lbhe pnpuvat ont vf arire n onq vqrn.

Decryption Key

A|B|C|D|E|F|G|H|I|J|K|L|M
-------------------------
N|O|P|Q|R|S|T|U|V|W|X|Y|Z

(letter above equals below, and vice versa)



 

Find...

9 Logged Visits

Found it 7     Write note 1     Publish Listing 1     

View Logbook

**Warning! Spoilers may be included in the descriptions or links.

Current Time:
Last Updated: on 4/27/2017 12:57:35 PM Pacific Daylight Time (7:57 PM GMT)
Rendered From:Unknown
Coordinates are in the WGS84 datum