Salvete venatores Geo-latibulorum!
Hunc thesaurum non nisi scientia sermonis Latini vel auxilio hominis sermonis Latini periti invenietis!
Thesaurus prope aedificium structurae Romano Graecoque genere factum locatus est.
Ut locum thesauri invenias, responde ad has interrogationes!
(Responde in litteris Latinis. Noli uti ä, ö etc.!)
A Sententiae
I. Quos fortuna adiuvat?
II. Certe sententiam claram de discendo cognovisti, sed cuinam rem verbis Senecae ipsius vere discimus? (Responsum in casu recto)
III. Ubi mens sana invenitur? In ..... (Responsum in casu recto)
IV. Quid tibi agendum est, ut philosophus sis / maneas? (Responsum in Infinitivo)
V. Iovi omnia facere licet. Sed cui animali haec non licet? (Responsum in casu recto)
B Historia
VI. Quis Idibus Martiis necatus est? (Cognomen)
VII. Quis «ante portas» Romae incolas maxime terruit?
VIII. Quale cognomen est tertio trium virorum: Caesar et Pompeius et ...?
IX. Quo nomine ultimus princeps Imperii Romani notus est? R... A...
X.Quale cognomen ei imperatori, qui Incitatum equum consulem facere voluit, est?
C Vita Romanorum
XI. Omnes artes, quae VIRi vere Romani esse debent, uno verbo exprimi possunt: ...
XII. “Colosseum” nomen verum illius aedificii clari Romae non erat. Quo nomine aedificatores hunc aedificium olim nominaverunt? A … F...
XIII. Quod aedificum hic vides? (Responsum in Nominativo et in verbo uno)
XIV. Usque ad annum CLIII a. Chr. n. Ianuarius mensis primus non erat. Cuius dei nomen mensi erat, qui hoc tempore primus mensis anni erat? (Nomen dei, non mensis quaeritur.)
XV. Quod insigne cives Romani, qui vitam alius civis servaverunt, acceperunt? (Responsum in Nomiativo) C... C...
D Mythologia
XVI. Quam mulierem miseram Aeneas fefellit et perdidit? (Responsum in Nomiativo)
XVII. Uxor regis Cretae olim a tauro futui voluit. Quis artifex occasionem concubitus tauri ei dedit?
XVIII. Cur Vulcanus Marti inimicus est? (Nomen “causae”)
XIX. Quod nomen huic deo est?
XX. Ut tu Iason quoque thesaurum quaerebat. At ei mulier adfuit, cuius nomen tibi verbum ultimum erit!
Septemtrio: XLVIII [Fac summam numerorum litterarum responsi II].[Fac summam numerorum litterarum responsorum I-X et adde DCCLXXXI!]
Oriens: XI [Fac summam numerorum litterarum responsorum I-V et subtrahe II!].[Fac summam numerorum litterarum responsorum XI-XX et adde DCLXXVII!]
Ad finem: Noli saeptum transcendere!!! Opus non est.
Proba eventum tuum per GeoChecker.com!